VESEVUS

VESEVUS
VESEVUS
qui et Vesvius et Vesuvius, mons celeberrimus, et ignivomus Campaniae Nolae vicinus, inter Neapolim et Stabias 8. mill. pass. agros habens mirae fertilitatis praeterquam in solo cacumine, ubi planitiem habet magnam, fructum omnino nullam ferentem. Constatenim hunc montem saepius arsisse; numquam tamen vehementius, quam imperante Titô: quô tempore erumpens ex eo ignis, et vicinas regiones latissime populatus est, et Plinium.
Naturalis historiae sciptorem, qui cognoscendi cupiditate eo se contulerat, fumô flammisque enecavit, quâ de re vide epistolam 16. Plinii Iunioris ad Corn. Tacitum, l. 6. Galenus, de Methodo medendi, l. 5. Ο῎ν λόφον ἔν τε τοῖς συγγράμμασιν οἱ παλανοὶ Π῾ωμαῖοι καὶ τω νῦν οἱ ἀκριβέςτεροι Βεσούβιον ὀνομάξουσι. τὸ δὲ ἔνδοξόν τε καὶ νέον ὄνομα τȏυ λόφου Βέσβιον. Primum quidem Romani fecêre Vesevus.
Qualis apud Cumas locus est, montemque Vesevum, etc.
Virg. l. 4. Γεώργικῶν, v. 224.
Talem dives arat Capua, et vivina Veseve
Ora iugo. ----- -----
Val. Flaccus, l. 4. Α᾿ργοναυτικῶν, v. 507.
Sic ubi praerupti tonuit cum forte Vesevi
Hesperiae letalis apex.
Silius, l. 12. v. 152.
Monstrantur Veseva iuga. ----- -----
Stat. l. 4. Sylv. 8. v. 4.
Tertia iam soboles, procerum tibi nobile vulgus
Crescit, et insani solatur damna Vesevi.
Auson. Idyll. 10. v. 210.
Perque vaporiferi graditur vineta Vesevi.
At Graeci videntur postea fecisse Βέσβιος, i. e. Vesbius, sive Vesvius; quos Romani etiam secuti sunt. Columella, l. 10. v. 133.
Fontibus et Stabiae celebres et Vesvia rura.
Silius, l. 17. v. 598.
Evomuit pastos per saecula Vesvius ignes.
Stat. l. 4. Silv. 4. v. 79.
----- Fractas ubi Vesbius egerit iras
Aemula Trinacriis volvens incendia flammis.
Martial. l. 4. Epigr. 44.
Hic est Pampineis viridis modo Vesvius umbris.
Incendia eius crebra fuêre variis temporibus. Diodorus, l. 4. Ω᾿νομᾶςθαι δὲ καὶ τὸ πεδίον τοῦτο Φλεγραῖον ὐπὸ τȏυ λόφου τὸν παλαιὸν πῦρ εν φυσῶντος, καλεῖται δὲ ὁ τὀπος Οὐέσβιος. Naturam eius describit Strabo, l. 5. Γ῾πέρκειται δὲ τω Τόπων τούτων ὄρος τὸ Ο᾿υεσούβιον, ἀγροῖς περιοικούμενον παγχάλοις, πλην` τῆς κορυφῆς, αὕτη δ᾿ ἐπίπεδος μὲν πολὺ μέρος ἐςτὶν, ἄκαρπος δ᾿ ὅλη. Xiphilinus ex Dione, Καὶ αὐτοῦ τὰ μὲν ἄκρα καὶ δένδρα καὶ ἀμπέλους πολλὰς ἔχει, ὁ δὲ κύκλος ἀνεῖται τῷ πυρὶ, καὶ ἀναδίδωσι τῆς μὲν ἡμέρας καπνὸν, τῆς δὲ νυκτὸς φλόγα. Vide Senec. Nat. Qu. l. 6. c. 1. Hodie monte di Somma, in provinc. Terrae laboris; alias vitibus generosis magna ex parte consitus et peramoenus, nunc plane incultus est, propter crebra incendia. A. C. 1632. enim sic aestuavit, ut calamitatem ultimam Neapolis exspectaret. Vide et Recupitum, de Incendiis eius. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Vesēvus — (a. Geogr.), so v. w. Vesuvius …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Azienda Agricola Vesevus - Sorrentino Vini — (Boscotrecase,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Frusci …   Каталог отелей

  • Mount Vesuvius — This article is about the mountain/volcano in Italy. For other uses, see Vesuvius (disambiguation). Mount Vesuvius Monte Vesuvio …   Wikipedia

  • Monte Vesubio — «Vesubio» redirige aquí. Para el centro clandestino de detención argentino, véase El Vesubio. Monte Vesubio Pompeya y el Vesubio …   Wikipedia Español

  • ВЕЗУВИЙ —    • Vesuvĭus или Vesēvus,          Ου̉εσσούιος, Βέσβιος, вулкан в Кампании около морского берега на юго западе от Неаполя. Везувий обнаружил свою силу в 79 г. ужасным извержением, которым были засыпаны Помпеи и Геркулан. С тех пор произошло… …   Реальный словарь классических древностей

  • Vesūv — (ital. Monte Vesuvio, lat. Vesuvius oder Vesevus), der einzige noch tätige Vulkan auf dem europäischen Festland, erhebt sich 10 km südöstlich von Neapel als ein isolierter Kegel mit zwei Gipfeln auf einer fast kreisförmigen Basis von 200 qkm… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Везувий —         (лат. Vesuvius, Vesevus, Vesvius), вулкан в Кампании к югостровост. от Неаполя на берегу Неаполитанского зал. высотой 1277 м. Уже в античности на склонах В. возделывался виноград. После извержения в 8 в. до н. э. В. считался потухшим,… …   Словарь античности

  • MONTES — ante diluvium exstitisse, argumentô est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen. c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESBIUS sive VESVIUS et VESUVIUS — VESBIUS, sive VESVIUS, et VESUVIUS Val. Flaccus, l. 3. v. 209. Magis ut mugitor anhelat Vesbius. Vide Vesevus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESUVIUS — vide Vesevus. Hinc Vesuvinus. Stat. l. 2. Sylv. 6. v. 62. Ructâssent dites Vesuvina incendia Locros …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”